BOTULI Psychicorum

BOTULI Psychicorum
BOTULI Psychicorum
apud Tertullian. adv. Psychicos, Quomodo enim protegam castitatem et sobrietatem sine taxatione adversariorum? Quinam isti sint, semel nominabo, exteriores et interiores botuli Psychicorum: Interiores, sunt ventris, qui ingluvie implentur et sobrietati bellum indicunt; exteriores, qui extra ventrem prominent, et opeantur castitati contraria. Quibus verbis Psychicos taxat, tauquam parum sobrios et parum castos. Est autem Botulus, Graece φύςκη, crassum intestinum, quod farciebatur; et tralatitie, pars illa, quâ viri sunt. Unde Ptolemaeorum unus Physcon dictus est, uti vidimus, quod propensioris naturae esset: Idem et Λάθουρος, ex particula intensiva λα. et θούρης, h. e. ἀφροδισιαςτὴς, uti Hesychius exponit, vide Salmas. ad Solin. p. 1242. Hinc Botularii, qui in balneis Veter. frequentes, uti supra diximus, vide quoque infra, Catillamina, Farcimen etc. Addo hîc saltem, non dulciaria solum opera, sed et botulos, farciminave diversis figuris olim confieri consuevisse, uti discimus ex Arnobio l. 2. quem locum vide infra voce Castellamentum. Hinc apud Apicium l. 2. Circelli isiciati, et circelli rotundi. Lucanicae notae ex Martiali, et eodem Apucio, ut alia omittam, Io. a Wower Notis ad Minucium Fel. Christianos vero a Botulis spinilisque abstinuisse, concilii Hierosolym. decretô tamdiu observatô, ex Tertulliano, Eusebio, Aliis, notum est. Vide Desid. Heraldum Animadversionibus ad Arnob. d. l. Unde, inter tentamenta Christianorum, Gentilos solitos suisse admovere ipsis botulos cruore distentos, refert idem Tertullian. Apologet. c. 9. Quam tamen abstinentiam, non tam ad observantiam Legis de sanguine, quam temperantiae studium, retulerim.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Look at other dictionaries:

  • PHYSCON — cognomen unius ex Ptolemaeis, non ἀπὸ τοῦ φυσᾷν, ut quidam volunt, sed a φύσκη, venter, unde φύσκων, ventriosus. Forte etiam sic appellatus est, quod ad libidinem propensioris naturae esset. Φύσκη enim proprie botulus est, παχὺ ἔντερον, quod… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”